Pagine:12345>]

Catullo, Gaio Valerio - Liber

stella | Appunti | Mercoledì, Giugno 25th, 2008
Vote This Post DownVote This Post Up (No Ratings Yet)
Loading ... Loading ...

BREVE BIOGRAFIA
Gaio Valerio Catullo nacque nell’84 a.C. a Verona da una famigliari alto rango provinciale e mori all’incirca nel 54 a.C.
Ventenne si trasfer a Roma dove form un sodalizio con alcuni importanti poeti come Cinna e Calvo. L’unico avvenimento tramandotoci come sicuro nella vita del poeta, fu il suo viaggio in Asia Minore per visitare la tomba del fratello.
L’evento cruciale nella vita di Catullo fu l’incontro con la donna di cui si innamor perdutamente e decant nei suoi versi con lo pseudonimo di Lesbia; ma il suo vero nome era Clodia, sorella di Clodio e moglie di Quinto Metello Celere.
(continua…)

Cornelio Nepote - De viris illustribus - Liber III - Miltiades

stella | Appunti | Martedì, Giugno 24th, 2008
Vote This Post DownVote This Post Up (+1 rating, 1 votes)
Loading ... Loading ...

Cuius victoriae non alienum videtur quale praemium Miltiadi sit tributum, docere, quo facilius intellegi possit eandem omnium civitatum esse naturam. Ut enim populi Romani honores quondam fuerunt rari et tenues ob eamque causam gloriosi, nunc autem effusi atque obsoleti, sic olim apud Athenienses fuisse reperimus. Namque huic Miltiadi, qui Athenas totamque Graeciam liberarat, talis honos tributus est, in porticu, quae Poecile vocatur, cum pugna depingeretur Marathonia, ut in decem praetorum numero prima eius imago poneretur isque hortaretur milites proeliumque committeret. Idem ille populus posteaquam maius imperium est nactus et largitione magistratuum corruptus est, trecentas statuas Demetrio Phalereo decrevit.
(continua…)

Cicerone - Rhetorica - Tusculanae Disputationes - Liber V - 97

stella | Appunti | Martedì, Giugno 24th, 2008
Vote This Post DownVote This Post Up (No Ratings Yet)
Loading ... Loading ...

Fame e sete rendono i cibi pi gustosi

Darius in fuga, cum aquam turbidam et cadaveribus inquinatam bibisset, negavit se umquam bibisse iucundius. Numquam videlicet sitiens biberat! Nec esuriens Ptolomaeus ederat, cui peragranti Aegyptum, cum cibarius panis in misera cosa datus esset, nullus cibus visus est illo pane iucundior. Quisnam tandem ignorat victum Lacedaemoniorum in philitis? Nam cum ibi cenavisset, tyrannus Dionysius negavit se iure illo nigro, quod cenae caput erat deletatum esse. Tum is, qui illa coxerat: ” Minime mirum - inquit . condimenta enim defuerunt!”. “Quae condimenta?” quaesivit Dionysius. “Labor in venatu, sudor, cursus ad Eurotam, fames, sitis “. - respondit ille - “His enim rebus Lacedaemoniorum epulae condiuntur!” . Nam uter cibus melior est? Obsonium optimum, cum cibum fastidimus, an panis atri frustum, cum fame enecti sumus?
(continua…)

Catullo - Carmina Catulli, Liber III , 72

stella | Appunti | Martedì, Giugno 24th, 2008
Vote This Post DownVote This Post Up (No Ratings Yet)
Loading ... Loading ...

Dicebas quondam solum te nosse Catullum,
Lesbia, nec prae me velle tenere Iouem.
dilexi tum te non tantum ut vulgus amicam,
sed pater ut gnatos diligit et generos.
nunc te cognovi: quare etsi impensius uror,
multo mi tamen es vilior et levior.
qui potis est, inquis? quod amantem iniuria talis
cogit amare magis, sed bene velle minus Un tempo dicevi di avere come amante il solo Catullo,
o Lesbia; e non avresti voluto cambiarmi con Giove.
Era il tempo in cui ti amavo, non come si suole un'amica,
(continua…)

Gellio - Noctes Atticae - Liber XIII

stella | Appunti | Mercoledì, Maggio 28th, 2008
Vote This Post DownVote This Post Up (No Ratings Yet)
Loading ... Loading ...

Qui verba Latina fecerunt quique his probe usi sunt, “humanitatem” non id esse voluerunt, quod volgus existimat quodque a Graecis philanthropia dicitur et significat dexteritatem quandam benivolentiamque erga omnis homines promiscam, sed “humanitatem” appellaverunt id propemodum, quod Graeci paideian vocant, nos eruditionem institutionemque in bonas artis dicimus. Quas qui sinceriter cupiunt adpetuntque, hi sunt vel maxime humanissimi. Huius enim scientiae cura et disciplina ex universis animantibus uni homini datast idcircoque “humanitas” appellata est. Sic igitur eo verbo veteres esse usos et cumprimis M. Varronem Marcumque Tullium omnes ferme libri declarant. Quamobrem satis habui unum interim exemplum promere. Itaque verba posui Varronis e libro rerum humanarum primo, cuius principium hoc est: “Praxiteles, qui propter artificium egregium nemini est paulum modo humaniori ignotus”. “Humaniori” inquit non ita, ut vulgo dicitur, facili et tractabili et benivolo, tametsi rudis litterarum sit - hoc enim cum sententia nequaquam convenit -, sed eruditiori doctiorique, qui Praxitelem, quid fuerit, et ex libris et ex historia cognoverit.
(continua…)

Giustino - Epitomi - Liber II

stella | Appunti | Mercoledì, Maggio 28th, 2008
Vote This Post DownVote This Post Up (No Ratings Yet)
Loading ... Loading ...

Scythia autem in orientem porrecta includitur ab uno latere Ponto, ab altero montibus Riphaeis, a tergo Asia et Phasi flumine. Multum in longitudinem et latitudinem patet. Hominibus inter se nulli fines. Neque enim agrum exercent, nec domus illis ulla aut tectum aut sedes est, armenta et pecora semper pascentibus et per incultas solitudines errare solitis. Uxores liberosque secum in plaustris vehunt, quibus coriis imbrium hiemisque causa tectis pro domibus utuntur. Iustitia gentis ingeniis culta, non legibus. Nullum scelus apud eos furto gravius: quippe sine tecti munimento pecora et armenta habentibus quid inter silvas superesset, si furari liceret? Aurum et argentum non perinde ac reliqui mortales adpetunt. Lacte et melle vescuntur. Lanae his usus ac vestium ignotus et quamquam continuis frigoribus urantur, pellibus tamen ferinis ac murinis utuntur. [...]
(continua…)

Curzio Rufo - Historiae Alexandri Magni - Liber VI

stella | Appunti | Mercoledì, Maggio 28th, 2008
Vote This Post DownVote This Post Up (No Ratings Yet)
Loading ... Loading ...

[...] Igitur cum tempestivis conviviis dies pariter noctesque consumeret, satietatem epularum ludis interpellabat, non contentus artificum, quos e Graecia exciverat, turba: quippe captivae iubebantur suo ritum canere inconditum et abhorrens peregrinis auribus carmen. Inter quas unam rex ipse conspexit maestiorem quam ceteras et producentibus eam verecunde reluctantem. Excellens erat rorma, et formam pudor honestabat: deiectis in terram oculis et, quantum licebat, ore velato suspicionem praebuit regi nobiliorem esse, quam ut inter convivales ludos deberet ostendi. Ergo interrogata quaenam esset, neptim se Ochi, qui nuper regnasset in Persis, filio eius genitam esser respondit, uxorem Hystaspis fuisse. E propinquis hic Darei fuerat, magni et ipse exercitus praetor. Adhuc in animo regis tenues reliquae pristini moris haerebant. Itaque fortunam regia stirpe genitae et tam celebre nomen Ochi reveritus, non dimitti modo captivam, sed etiam restitui ei suas opes iussitm virum quoque requirim ut reperto coniugem redderet. Postero autem die praecepit Hephaestioni, ut omnes captivos in regiam iuberet adduci. Ibi singulorum nobilitate spectata ecrevit a vulgo, quorum eminebat genus. M hi fuerunt: inter quos repertus est Oxathres, Darei frater, non illius fortuna quam indole animi sui clarior. XXVI milia talentum proxima praeda redacta erant: e quis duodecim milia in congiuarium militum absumpta sunt, par huic pecuniae summa custodum fraude subtracta est. [...]
(continua…)

Eutropio - Breviarium - Liber I , 3-5

stella | Appunti | Mercoledì, Maggio 28th, 2008
Vote This Post DownVote This Post Up (No Ratings Yet)
Loading ... Loading ...

Postea Numa Pomilius rex creatus est, qui bellum nullum gessit, sed non minus civitati quam Romulus profuit .Nam et leges Romanis moresque constituit, cum consuetudine proeliorum iam latrones ac semibarbari putarentur, et annum, prius sine ulla supputatione confusum, descripsit in decem menses, et infinita Romae sacra ac templa constit. Morbo decessit quardagesimo et tertio imperi anno. Numae successit Tullus Hostilium. Hic bella reparavit, Albanos vicit, Veientes et Fidenates bello superavit, urbem ampliavit, adiecto Caelio monte. Cum triginta et duos annos regnavissent, fulmine ictus cum domo sua arsit. Post Hostilium, Ancus Marcius, Numae ex filia nepos, suscepit imperium. Contra Latines dimicavit, Aventium montem civitati adiecit et Ianiculum. Apud ostium Tiberis civitatem supra mare condidit. Vicesimo et quarto anno imperii morbo periit.
(continua…)

Eutropio - Breviarium - Liber VIII

stella | Appunti | Mercoledì, Maggio 28th, 2008
Vote This Post DownVote This Post Up (No Ratings Yet)
Loading ... Loading ...

Post eum M. Antoninus solus rem publicam tenuit, vir quem mirari facilius quis quam laudare possit. A principio vitae tranquillissimus, adeo ut ex infantia quoque vultum nec ex gaudio nec ex maerore mutaverit. Philosophiae deditus Stoicae, ipse etiam non solum vitae moribus, sed etiam eruditione philosophus. Tantae admirationis adhuc iuvenis, ut eum successorem paraverit Hadrianus relinquere, adoptato tamen Antonino Pio generum ei idcirco esse voluerit, ut hoc ordine ad imperium perveniret.
(continua…)

Curzio Rufo - Historiae Alexandri Magni - Liber IV

stella | Appunti | Mercoledì, Maggio 28th, 2008
Vote This Post DownVote This Post Up (No Ratings Yet)
Loading ... Loading ...

[...] Betim egregia edita pugna multisque vulneribus confectum deseruerunt sui, nec tamen segnius proelium capessebat, lubricis armis suo pariter atque hostium sanguine. Sed cum undique telis peteretur, ad postremum, exhaustis viribus, vivus in potestatem hostium pervenit. Quo adducto, insolenti gaudio iuvenis elatus, alias virtutis etiam in hoste mirator, “Non, ut voluisti”, inquit, “morieris, sed, quidquid in captivum inveniri potest, passurum esse te cogita”. Ille, non interrito modo, sed contumaci quoque vultu intuens regem, nullam ad minas eius reddidit vocem. Tum Alexander, “Videtisne obstinatum ad tacendum?” inquit, “num genu posuit? Num vocem supplicem misit? Vincam tamen silentium et si nihil aliud, certe gemitu interpellabo”. Ira deinde vertit in rabiem iam tum peregrinos ritus nova subeunte fortuna. Per talos enim spirantis lora traiecta sunt religatumque ad currum traxere circa urbem equi gloriante rege, Achillen, a quo genus ipse deduceret, imitatum se esse poena in hostem capienda. [...]
(continua…)

(c) 2006-2008 StudentiGratis.net